

Liber Genesis*
Caput 33: Versus 14
Et ego sequar,etc.[AUG.]Quaeritur si mendacium fratri promiserit. Hoc enim, sicut Scriptura narrat, non fecit; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promisit, sed aliud postea cogitando delegit?Socoth.[HIERON.]Ubi nostabernaculahabemus, in Hebraeo legiturSocothEst autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, in parte Scytopoleos de qua in libro Locorum scripsimus.